Hľadaný výraz: Lk 23,6-12, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
6 Pilatus autem audiens interrogavit si homo Galilaeus esset; 7 et ut cognovit quod de Herodis potestate esset, remisit eum ad Herodem, qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus. 8 Herodes autem, viso Iesu, gavisus est valde; erat enim cupiens ex multo tempore videre eum, eo quod audiret de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri. 9 Interrogabat autem illum multis sermonibus; at ipse nihil illi respondebat. 10 Stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum. 11 Sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et illusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum. 12 Facti sunt autem amici inter se Herodes et Pilatus in ipsa die; nam antea inimici erant ad invicem.

1

mail   print   facebook   twitter